- CORYNA
- CORYNAIoniae urbs. Mela, l. 1. c. 17. Hinc Theos, hinc Claromenae: et qua terga agunt confinio adnexae maris, adversis frontibus maria prospectant. In ipsa peninsula est Coryna. Nempe Smyrnaeus sinus latius in peninsulae faciem abit, cuius angustias sive isthmum hinc Theos; inde Claromenae tenebant: in ipsa peninsula Coryna fuit, sicut in sinu Smyrna, quam cum Coryna alii male confundunt. Hinc Corynaeum promontor. quod Coryceon dictur Plinio, uti vidimus supra, in hac voce. Alias κορύνη, vox appellativa, idem quod κλάδος est; uti discimus ex Damogeronte in Geoponicis, Latin. ramus, item clava; atque hinc baculus ex ramo cum nodis praeciso. Unde Coryneta, nomen latronis, de que suô locô. Vide quoque supra in voce Clava.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.